monumenta.ch > Lucanus > sectio 674 > sectio 43 > 30
Beda, De Natura Rerum, XXIX. De fulminibus. <<<     >>> XXXI. De arcu coeli.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XXX. Ubi non sint, et quare. [

BRIDEF. RAM. GLOSSAE.---Quae ratio Scythiam. Scythia frigidissima regio est, ibi ergo non fiunt fulmina propter frigus, sicut nec in Aegypto, propter calorem.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Hieme et aestate rara fulmina dicunt. Universa haec fere ad verbum ex Plinio desumpta sunt.

]


1 Hyeme et aestate rara sunt fulmina, quia [A, sublimioribus.] hyeme gelidus ner quicquid accipit ignei vaporis extinguit. Aestate calidi [A, B, in hyeme.] vaporis raro tenuesque densantur in nubes, sine quibus non fulgurat. Quae ratio Scythiam Aegyptumque praemunit a fulmine: cui subiacet Italia, ubi mitiore hyeme et aestate nimbosa semper quodammodo vernat vel autumnat.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.231 bnf1615.268 bnf8671.61 bnf11130.78 bnf13013.45 csg248.89 csg250.136 csg251.41

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik